u.a. so
![Stick Out Tongue :p :p](/community/styles/apfeltalk/smilies/Tongue Winking Eye.png)
: carmen rhetoricum an Statiana molestia
Si quis igitur ad Statium poetam adeundam illum librum de ascenso et descenso Imperi Romani evolvens suis locis Huberti Cancik explicationes perlegere coeperit/perlegerit, certe statim haec duas res animadvortet.
Statium in inveniendo atque componendo normas rhetorum sequisse quae „pridem“ e prosa et poesi ductae essent, id inprimis Fridericum Vollmer commentariis probavisse reprobat Hubertus Cancik.1 Item traditionem poeticam sermone solo contineri et argumenta silvarum posse dividi in duas has partes: unam referendam ad carmina elegica, epigrammata, lyrica, epistulas, alteram complecti „descriptiones“; hic primum totam silvam constare ex descriptionibus. Ita Statium non intentum tamen novum genus ecfecisse; quarum habuisse exempla §kfraseiw rhetorum disciplinarum. In quo plane ad Fridericum Leo referri. Is non primus, sed notus illo commentatione ab Quintiliani loco(X, 3, 17) quaestionem movit, quae sit horum libellorum singularis condicio, quomodo explicanda argumentorum et electio et tractatio, quod quam maxime pertinere ad poesis Latinae historiam. Nam Statium in silvis plane diversum ab Ovidio et elegiacis aliis, ad quorum coetum haud dubie pertinuisset, si cum illis vixisset. diversum et metro, nam elegos nullos habere et metra in uno libro varia, et argumentis, nam genera quaedam argumentorum praevalere ab illis aut nusquam aut raro usurpata et scribendi ratione, nam aut ex tempore aut celerrime ista carmina composita iterum iterumque curare, ut lector sciat; nimirum Ovidium poetam facilem fuisse, sed minime quae ex tempore iecisset populum legere velle et Crispinum videri istam diversitatem temporum est et ex rerum ac litterarum natura explicandam; atque occasione licet nata sit musa silvarum, nataliciam eius non naturam enarrare, qui ad occasionem rettulisse contentus sit.
Sic Quintilianum quoque comprobare post Ovidium nullam elegiam Romanam iam exstitisse. Atque Statium condicionem elegorum mutavisse docet pp.4/5 repetens locum silv.I,2,7sqq.2, ubi depinxerit lepidis verbis ut musarum choro se inservisset Elegia et decima videri vellet. Statium autem, cum elegiam induxisset hexametris studentem, elegos a sua arte alienos esse cf.Esteve-Forriol 112-13
1.)quae sane verbatim vituperat, illic p.25-27, omnia non reperitur verbi causa „pridem“, nisi forte signis extollantur.
2.)Contra has explicationes dicit Vollmer p.24, adn.1 et p.25, adn.3.
- 1 -
mal eben aus apple works rueber kopiert. Also bitte nicht weiter kopieren, das mag der Text net.
![Wink ;) ;)](/community/styles/apfeltalk/smilies/Wink.png)